• No categories
EnglishFrenchGermanRussian

a principio mundi usque ad diluuium anni duo milia quadraginta duo; a diluuio usque ad abraham anni nongenti quadraginta duo; ab abraham usque ad moysen anni sexcenti quadriginta duo; a moyse usque ad dauid anni quingenti; a dauid usque ad nabuchodnosor, anni quingenti sexaginta nouem. ab adam usque transmigrationem babilonię anni sunt quattuor milia octingenti septuaginta nouem; a transmigratione babilonię usque ad christum quingenti sexaginta sex. ab adam uero usque ad passionem christi anni sunt quinque milia ducenti uiginti octo.

a passione christi peracti sunt anni septingenti nonagenta sex. ab incarnatione autem eius anni sunt octingenti [uiginti nouem].

prima igitur aetas mundi ab adam usque ad noe; secunda a noe usque ad abraham; tertia ab abraham usque ad dauid; quinta aetas a daniele usque ad iohannem baptistam; sexta a iohanne usque ad iudicium in quo dominus noster iesus christus ueniet iudicare uiuos ac mortuos et sęculum per ignem.