. Chronological summary – Historia Brittonum

quando gratianus aequantius consul fuit in roma, quia tunc a consulibus romanorum totus orbis regebatur, saxones a guorthegirno anno post domini passionem trecentesimo quadragensimo septimo suscepti sunt. ad hunc quem nunc scribimus annum [quadrigenta quinquaginta tres annos] numeramus. et quicumque hoc legerit, in melius augeatur, pręstante domino nostro iesu christo qui cum coaeterno patre et spiritu sancto uiuit et regnat deus per infinita sęcula sęculorum, amen.