factum est autem postquam metati sunt saxones in supradicta insula tenet, promisit rex supradictus dari illis uictum et uestimentum absque defectione; et placuit illis. et ipsi promiserunt expugnare inimicos eius fortiter. at illi barbari cum multiplicati essent numero, non potuerunt brittones cibare illos. cum cibum et uestimentum postularent sicut promissum erat illis, dixerunt brittones “non possumus dare uobis cibum et uestimentum, quia numerus uester multiplicatus est. sed recedite a nobis, quia auxilio uestro non indigemus.” et ipsi consilium fecerunt cum maioribus suis ut pacem disrumperent.
hencgistus autem, cum esset uir doctus atque astutus et callidus, et cum explorasset regem inertem et gentem illius quae sine armis utebatur, inito consilio, dixit ad regem brittannicum “pauci sumus. si uis, mittemus ad patriam nostram et inuitemus milites de regionis nostrae ut amplior sit numerus ad certandum pro te et pro gente tua.” et rex imperauit ut facerent. et miserunt legatos et transfretauerunt trans tithicam uallem. et reuersi sunt cum ciulis sedecim et electi milites uenerunt in illis. et in una ciula ex eis uenit puella pulchra ualde atque decorosa facie, filia hencgisti.
postquam autem uenissent ciulę, fecit hencgistus conuiuium guorthigirno et militibus suis et interpreti suo qui uocatur ceretic. et puellam iussit ministrare illis uinum et siceram; et inebriati sunt et saturati sunt nimis. illis bibentibus, intrauit satanas in corde guorthigrni ut amaret puellam. et postulauit eam a patre suo per interpretem suum, et dixit “omne quod postulas a me impetrabis, licet dimidium regni mei.” et hencgistus, inito consilio cum suis senioribus qui secum uenerant de insula ochgul quid peterent regi pro puella, unum consilium cum illis omnibus fuit ut peterent regionem quę in lingua eorum uocatur cantguaraland, in nostra autem ceint. et dedit illis guoirancgono regnante in cantia et inscius erat quia regnum ipsius tradebatur paganis, et ipse solus in potestatem illorum clam dari. et sic data est puella illi et dormiuit cum ea et amauit eam ualde.
et dixit hencgistus ad guorthigirnum “ego sum pater tuus et consiliator tui ero. et noli pręterire consilium meum umquam, quia non timebis te superari ab ullo homine neque ab ulla gente, quia gens mea ualida est. si uis, inuitabo filium meum cum fratrueli suo, bellatores enim uiri sunt, ut dimicent contra scottos; et da illis regiones quae sunt in aquilone iuxta murum qui uocatur guaul.” et iussit ut inuitaret eos; et inuitauit octha et ebisa cum quadraginta ciulis. at ipsi, cum nauigarent circa pictos, uastauerunt orcades insulas et occupauerunt regiones plurimas usque ad confinium pictorum. et hencgistus semper ciulas ad se paulatim inuitauit, ita ut insulas
You must log in to post a comment.