sanctus uero germanus guorthigirno praedicabat ut ad deum se conuerteret et ab illicita coniunctione se separaret. at ille usque ad regionem quę a nomine suo accepit nomen guorthigirniaun miserabiliter aufugit ut ibi cum uxoribus suis lateret. et sanctus germanus post illum secutus est cum omni clero brittonum, et ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus mansit et super petram orabat.
et iterum guorthigirnus usque ad arcem quam aedificauerat et nomen suum imposuerat, quae est in regione demetorum iuxta flumen teibi, ignominiose abscessit. et solito more sanctus germanus eum secutus est, et ibi ieiunus cum omni clero tribus diebus totidemque noctibus causaliter mansit. in quarta uero nocte arx tota, mediae circa noctis horam, per ignem missum de caelo ex inprouiso cecidit, ardente igne caelesti et guorthigirnus, cum omnibus qui cum eo erant et cum uxoribus suis, defecit. hic est finis guorthigirni sicut in libro sancti germani repperi.
alii autem aliter dixerunt. postquam exosi fuerunt illi omnes homines gentis suae pro piaculo suo, inter potentes et impotentes, inter seruum et liberum, inter monachos et laicos, inter paruum et magnum, et ipse dum de loco ad locum uagus errat, tandem cor eius crepuit et defunctus est non cum laude. alii dixerunt terra aperta est et deglutiuit eum in nocte in qua combusta est arx circa eum, quia non sunt inuentae ullae reliquiae illorum qui combusti sunt cum eo in arce.
You must log in to post a comment.