nouissime autem scotti uenerunt a partibus hispanię ad hiberniam. [53] primus autem uenit partholomus cum mille hominibus de uiris et mulieribus. et creuerunt usque ad quattuor milia hominum; et uenit mortalitas super eos et in una septimana omnes perierunt, et non remansit ex illis nec unus.
secundus ad hiberniam uenit nimeth, filius quidam agnominis, qui fertur nauigasse super mare annum et dimidium. et postea tenuit portum in hibernia, fractis nauibus eius, et mansit ibidem per multos annos. et iterum nauigauit cum suis et reuersus est ad hispaniam.
et postea uenerunt tres filii militis hispanię cum triginta ciulis apud illos et cum triginta coniugibus in unaquaque ciula. et manserunt ibi per spatium unius anni. et postea conspiciunt turrim uitream in medio mare et homines conspiciebant super turrim. et quęrebant loqui ad illos et numquam respondebant. et ipsi uno anno ad obpugnationem turris praeperauerunt cum omnibus ciulis suis et cum omnibus mulieribus, excepta una ciula quae confracta erat naufragio, in qua erant uiri triginta totidemque mulieres. aliae naues nauigauerunt ad expugnandam turrim. et dum omnes descenderant in litore quod erat circa turrim, operuit illos mare et demersi sunt et non euasit unus ex illis. de familia illius ciulae quae relicta est propter confractionem, tota hibernia impleta est usque in hodiernum diem. et postea uenerunt paulatim a partibus hispanię et tenuerunt regiones plurimas.
nouissime uenit damhoctor et ibi habitauit cum omni genere suo usque hodie. in brittanniam istoreth, istorini filius, tenuit dalrieta cum suis. builc autem cum suis tenuit euboniam insulam et in aliis circiter. filii autem liethan obtinuerunt regionem demetorum et in aliis regionibus, id est guir et cetgueli, donec expulsi sunt a cuneda et a filiis eius ab omnibus regionibus brittannicis.
si quis autem scire uoluerit quanto tempore fuit inhabitabilis et deserta hibernia, sic mihi peritissimi scottorum nuntiauerunt. quando uenerunt filii israhel per mare rubrum, aegiptii uenerunt et secuti sunt eos et demersi sunt, ut in lege legitur. erat uir nobilis de scithia cum magna familia apud aegiptios, expulsus a regno suo. et ibi erat quando aegiptii mersi sunt. et non exiuit ad persequendum populum dei. illi autem qui superfuerant inierunt consilium ut expellerent illum, ne regnum illorum obsideret et occuparet quia fortes illorum demersi erant in rubro mare, et expulsus est. at ille per quadraginta et duos annos ambulauit per affricam et uenit ad aras filistinorum et per lacum salinarum. uenerunt inter rusicadam et montes azariae; et uenerunt per flumen malua transieruntque per maritaniam ad columnas herculis. nauigauerunt terrenum mare et peruenerunt ad hispaniam usque. et ibi habitauerunt per multos annos et creuerunt et multiplicati sunt nimis et gens illorum multiplicata est nimis. et postea uenerunt ad hiberniam post mille et duos annos postquam mersi sunt aegiptii in mari rubro et uenerunt ad regiones dalrieta in tempore quo regnabat brutus apud romanos, a quo consules esse coeperunt. deinde tribuni plebis ac dictatores, et consules rursum rem publicam obtinuerunt per annos quadringentos quadraginta septem, quae prius regia dignitate dampnata fuerat.
You must log in to post a comment.