• No categories
EnglishFrenchGermanRussian

de quadam peritia de brittannia insula

brittannia insula a quodam bruto consule romano dicta est. haec consurgit ab africo boreali ad occidentem uersa, octingentorum in longitudine milium ducentorum in latitudine spatium habet. et in ea sunt uiginto octo ciuitates et innumerabilia promontoria cum innumeris castellis ex lapidibus et latere fabricatis. et in ea habitant quattuor gentes: scotti, picti, saxones et brittones.

tres magnas insulas habet, quarum una uergit contra armoricas et uocatur insula gueith. secunda sita est in umbilico maris inter hiberniam et brittanniam et uocatur nomen eius eubonia, id est manau. tertia sita est in extremo limite orbis brittanniae ultra pictos et uocatur orc. sic in prouerbio antiquo dicitur, quando de iudicibus et regibus sermo fit: ‘iudicauit brittanniam cum tribus insulis.’

sunt in ea multa flumina quae confluunt ad omnes partes, id est ad orientem, ad occidentem, ad meridiem, ad septentrionem. sunt tamen duo flumina praeclariora ceteris fluminibus, tamensis et sabrina, quasi duo brachia brittanniae, per quae olim rates uehebantur ad deportandas diuitias pro causa negotiationis. brittones autem olim impleuerunt eam et a mari usque ad mare iudicauerunt.

si quis scire uoluerit quo tempore post diluuium habitata est haec insula, hoc experimentum bifarie inueni. in annalibus autem romanorum scriptum est. de romanis uero et gręcis trahunt ethimologiam, id est de matre lauina filia latini regis italiae et progenie siluani filii inahi, filii dardani. idem dardanus filius saturni regis gręcorum perrexit ad partem asiae et illic aedificauit urbem troiae. dardanus pater troi; trous pater priami et anchisae; anchises pater aeneae; aeneas pater ascani et siluii; siluius filius aeneae et lauinae filiae regis italiae. et de stirpe siluii filii aeneae et lauinę orti sunt remus et romulus, duo filii reginę sanctimonialis reae, qui fecerunt romam.

brutus consul fuit in roma epiromanus quando expugnauit hispaniam ac detraxit eam in seruitutem romae. et postea tenuit brittaniam insulam quam habitabant brittones, romanorum filii olim siluio posthumo orti. ideo dicitur posthumus quia post mortem aeneae patris eius natus est; et fuit mater eius lauina super clandestina quando pregnans erat. ideo siluius dictus est, quia in silua natus est. ideo siluei dicti sunt romani reges et brittones quia de eo nati sunt. sed a bruto brittones, et de bruti stirpe surrexerunt.

aeneas post troianum bellum, cum ascanio filio suo, uenit ad italiam et, superato turno, accepit lauinam filiam latini, filii fauni, filii pici, filii saturni, in coniugium. et post mortem latini, aeneas regnum obtinuit romanorum uel latinorum , et postea uxorem duxit et peperit ei filium nomine siluium. siluius autem duxit uxorem et grauida fuit. et nuntiatum est aeneae quod nurus sua grauida esset. et misit ad ascanium filium suum ut mitteret magum suum ad considerandam uxorem ut exploraret quid haberet in utero, masculum uel feminam. et uenit magus et considerauit uxorem. et dixit ascanio, aeneae filio, quod masculum haberet uxor in utero “et filius mortis erit quia occidet patrem suum et matrem et erit exosus omnibus hominibus.” propter hanc uaticinationem magus occisus est ab ascanio. sic euenit: in natiuitate illius mulier mortua est et nutritus est filius, uocatumque est nomen eius bruto.

post multum enim interuallum iuxta uaticinationem magi, dum ipse ludebat cum aliis, ictu sagittae occidit patrem suum non de industria sed casu. et propter hanc causam expulsus est [ab italiae terminis, fugit] et uenit ad insulas maris tirreni et expulsus est a gręcis causa occisionis turni, quem aeneas occiderat. et peruenit ad gallos usque, et ibi condidit ciuitatem turonorum quae uocatur turnis. et postea ad istam peruenit insulam, quae a nomine suo accepit nomen, id est brittanniam; et impleuit eam cum suo genere et habitauit ibi. ab illo autem tempore habitata est brittannia usque in hodiernum diem.

aeneas autem regnauit tribus annis apud latinos. ascanius regnauit annis triginta septem, post quem siluius regnauit annis duodecim; posthumus annis triginta nouem, a quo albanorum reges siluii appellati sunt, cuius frater erat brito. [49] quando regnabat brito in brittannia, heli sacerdos iudicabat israhel et tunc arca testamenti ab alienigenis possidebatur; postumus uero frater eius apud latinos regnabat.

post interuallum multorum annorum, non minus octingentorum, picti uenerunt et occupauerunt insulas quae uocantur orcades. et postea ex insulis uastauerunt regiones multas et occupauerunt eas in sinistrali plaga brittannię; et manent ibi usque in hodiernum diem. tertiam partem brittannię tenuerunt et tenent usque in hodiernum diem.