. Another origin tale – Historia Brittonum

aliud experimentum inueni de isto bruto ex ueteribus libris ueterum nostrorum. tres filii noe diuiserunt orbem in tres partes post diluuium: sem in asia, cham in africa, iafeth in europa dilatauerunt terminos suos. primus homo uenit ad europam de genere iafeth alanus cum tribus filiis suis, quorum nomina sunt hissicion, armenon, neguo. hissicion autem habuit filios quattuor; hi sunt francus, romanus, allamanus et britto. armenon autem habuit filios quinque: gothus, ualagothus, gebidus, burgundus, longobardus. neugo autem habuit tres filios: uandalus, saxo, bogarus.

ab hissitione autem ortae sunt quattuor gentes: franci, latini, alamanni et britti. ab armenone autem gothi, ualagothi, gebidi, burgundi et longobardi. a neguio autem bogari, uandali, saxones et taringi. istae autem gentes subdiuisae sunt per totam europam. alanus autem, ut aiunt, filius fuit fethebir, fethebir filius ogomuin, ogomuin filius thoi, thoi filius boib, boib filius semion, semion filius mair, mair filius ecthach, ecthach filius aurthach, aurthach filius ecthech, echtech filius ooth, ooth filius abir, abir filius ra, ra filius esra, esra filius israu, israu filius bath, bath filius iobath, iobath filius iouan, iouan filius iafeth, iafeth filius noe, noe filius lamech, lamech filius matusalem, matusalem filius enoch, enoch filius iareth, iareth filius malalehel, malalehel filius cainan, cainan filius enos, enos filius seth, seth filius adam, adam filius dei uiui. hanc peritiam inueni ex traditione ueterum qui incolae in primo fuerunt brittanniae.

brittones a bruto

brutus filius hisicionis, hisicion filius alani, alanus filius reae siluiae, rea siluea filia numae pampilii, numa filius ascanii, ascanius filius aeneae, aeneas filius anchisae, filii troi, filii dardani, filii flisae, filii iuuani, filii iafeth. iafeth uero septem filios habuit: primus gomer, a quo galli; secundus magog, a quo scithi et gothi; tertius madian, a quo medi; quartus iuuan, a quo graeci; quintus tubal, a quo hebręi et hispani et itali; sextus mosoch, a quo cappadoces; septimus tiras, a quo traces. hi sunt filii iafeth, filii noe, filii lamech.

This site uses Akismet to reduce spam. Learn how your comment data is processed.