. Guorthigirn and the Saxons part 1 – Historia Brittonum

factum est autem post supradictum bellum quod fuit inter brittones et romanos quando duces eorum occisi sunt, et occisionem maximi tiranni, transactoque romanorum imperio in brittannia, per quadraginta annos fuerunt sub metu. guorthigirnus regnauit in brittannia; et dum ipse regnabat, urgebatur a metu pictorum scottorumque et a romanico impetu necnon et a timore ambrosii.

interea uenerunt tres ciulae a germania in exilio expulsae, in quibus erant hors et hencgest, qui et ipsi fratres erant, filii guictgils, filii guicta, filii guecta, filii uuoden, filii frealaf, filii fredulf, filii finn, filii [folcuuald], filii geta qui fuit, ut aiunt, filius dei. non ipse est deus exercituum, sed unus ab idolis eorum quod ipsi colebant.

guorthigirnus autem suscepit eos benigne et tradidit eis insulam quae lingua eorum uocatur tanet, brittannico sermone ruoihin. regnante gratiano secundo equantio, saxones a guorthigirno suscepti sunt anno trecentesimo quadragesimo septimo post passionem christi. et in tempore guorthigirni regis brittanniae, saxones peruenerunt in britanniam, id est in anno incarnationis christi [quadrigenti quinquaginta tres], sicut slebine abbas iae in ripum ciuitate inuenit uel reperit. ab incarnatione domini anni dccliii usque ad kalendas ianiuarii in duodecima lunae, ut aiunt, alii in trecentis annis a quo tenuerunt saxones brittanniam usque ad annum [in quo sumus].

This site uses Akismet to reduce spam. Learn how your comment data is processed.