. Saint Germanus part 1 – Historia Brittonum

in tempore illo uenit sanctus germanus ad praedicandum in brittannia et claruit apud illos in multis uirtutibus; et multi per eum salui facti sunt et plurimi perierunt. aliquanta miracula quae per illum fecit deus scribenda decreui.

primum miraculum de miraculis eius. erat quidam rex iniquus atque tirannus ualde, cui nomen erat benli. ille uir sanctus uoluit uisitare et properare ad iniquum regem ut praedicaret illi. at cum ipse homo dei uenisset ad ostium urbis cum comitibus suis, uenit portarius et salutauit eos. et miserunt eum ad regem. et rex durum responsum dedit illis, et cum iuramento dixit “si fuerint uel si manserint usque ad caput anni, non uenient umquam in medio urbis meae”. dum ipsi expectarent ianuatorem ut nuntiaret illis responsum tiranni, dies declinabat ad uesperum et nox appropinquabat et nesciebant quo irent.

interea uenit unus de seruis regis de medio urbis et inclinauit se ante uirum dei et nuntiauit illis omnia uerba tyranni. et inuitauit illos ad casam suam et exierunt cum eo; et benigne suscepit eos. et ille nihil habebat de omnibus generibus iumentorum excepta una uacca cum uitulo. uitulum occidit et coxit et posuit ante illos. et praecepit sanctus germanus ut non confringeretur os de ossibus uituli. et sic factum est. et in crastino uitulus inuentus est ante matrem suam, sanus et uiuus incolumisque.

iterum mane surrexerunt ut impetrarent salutationem tiranni. at ipsi cum orarent, expectarent iuxta portam urbis, et ecce uir unus occurrebat et sudor illius a uertice capitis usque ad plantas pedum distillabat. et inclinauit se ante illos. et dixit sanctus germanus “credis in sanctam trinitatem?” et respondit ille “credo.” et baptizauit eum et osculatus est. et dixit illi “uade in pace: in ista hora morieris et angeli dei in aere expectant te ut gradieris cum illis ad deum cui credidisti.” et ipse lętus intrauit in arcem. et praefectus tenuit illum et alligauit et, ante tyrannum ductus et interfectus est. mos erat apud nequissimum tyrannum nisi quis ante solis ortum non peruenisset ad seruitutem in arce interficiebatur. et manserunt tota die iuxta portam ciuitatis, nec impetrauerunt ut salutarent tyrannum.

solito ex more supradictus adfuit seruus et dixit illi sanctus germanus “caue ne ullus homo maneat de hominibus tuis in ista nocte in arce.” et ipse reuersus est in arcem et eduxit filios suos quorum numerus erat nouem. et ipsi ad supradictum hospitium cum ipso reuersi sunt. et praecepit sanctus germanus manere eos ieiunos. et clausis ianuis dixit “uigilantes estote et si quid euenerit in arce, nolite aspicere, sed orate indesinenter et ad deum uestrum clamate.” et post modicum interuallum noctis ignis de caelo cecidit et combussit arcem et omnes homines qui cum tyranno erant. et nusquam apparuerunt usque in hodiernum diem et arx non aedificata est usque in hodiernum diem.

in crastino die ille uir qui hospitalis fuit illis credidit et baptizatus est cum omnibus filiis suis et omnis regio cum eis, cui nomen erat catel. et benedixit ei et addidit et dixit “non deficiet rex de semine tuo usque in sempiternum” ipse est catell durnluc “et tu rex eris ab hodierna die.” et sic euenit et impletum est quod dictum est per prophetam, dicentem: ‘suscitans de puluere egenum, et de stercore erigens pauperem ut sedeat cum principibus et solium glorię teneat.’ iuxta uerbum sancti germani rex de seruo factus est et omnes filii eius reges facti sunt, et a semine illorum omnis regio pouisorum regitur usque in hodiernum diem.

This site uses Akismet to reduce spam. Learn how your comment data is processed.