. Guorthemir – Historia Brittonum

interea guorthemir, filius guorthigirni, cum hengisto et horso et cum gente illorum petulanter pugnabat; et eos usque ad supradictam insulam quę uocatur tanet expulit, eosque ibi tribus uicibus conclusit, obsedit, comminuit, terruit. et ipsi legatos ultra mare usque in germaniam transmittebant uocando ciulas cum ingenti numero bellatorum uirorum. et postea pugnabant contra reges nostrę gentis. aliquando uincebant et dilatabant terminos suos; aliquando uincebantur et expellebantur.

et guorthemir contra illos quattuor bella auide gessit. primum bellum super flumen derguent. secundum bellum super uadum quod dicitur in lingua eorum episford, in nostra autem lingua sethergabail, et ibi cecidit horsa cum filio guorthigirni cuius nomen erat catigirn. tertium bellum in campo iuxta lapidem tituli qui est super ripam gallici maris commisit; et barbari uicti sunt, et ille uictor fuit, et ipsi in fugam usque ad ciulas suas reuersi sunt. ille autem post modicum interuallum mortuus est; et ante mortem suam ad familiam suam dixit ut sepulchrum illius in portu ponerent a quo exierant “super ripam maris in quo uobis commendo. quamuis in alia parte portum brittannię teneant et habitauerunt, tamen in ista terra in ęternum non manebunt.” illi autem mandatum eius contempserunt et eum in loco in quo imperauerat illis non sepelierunt.

at barbari magnopere reuersi sunt, cum guorthigirnus amicus illorum erat propter uxorem suam, et nullus illos abigere audaciter ualuit, quia non de uirtute sua brittanniam occupauerunt sed de nutu dei. contra uoluntatem dei quis resistere poterit et nitatur? sed quomodo uoluit dominus, fecit, et ipse omnes gentes regit et gubernat.

This site uses Akismet to reduce spam. Learn how your comment data is processed.