. Guorthigirn and the Saxons part 3 – Historia Brittonum

factum est autem post mortem guorthemir, regis guorthigirni filii, et post reuersionem hencgisti cum suis turbis, consilium fallax hortati sunt ut dolum guorthigirno cum exercitu suo facerent. at illi legatos ut impetrarent pacem miserunt ut perpetua amicitia inter illos fieret. at guorthigirnus cum suis maioribus natu consilium fecerunt et scrutati sunt quid facerent. deinde unum consilium cum omnibus fuit ut pacem facerent. et legati eorum reuersi sunt. et postea conuentum adduxerunt ut ex utraque parte brittones et saxones in unum sine armis conuenirent ut firma amicitia esset.

et hencgistus omni familiae suae iussit ut unusquisque artauum suum sub pede suo in medio ficonis sui poneret “et quando clamauero ad uos et dixero ‘niminit saxas’, cultellos uestros ex ficonibus uestris educite et in illos irruite et fortiter contra illos resistite. et regem illorum nolite occidere, sed pro causa filię meę quam dedi illi in coniugium, tenete: quia melius est nobis ut ex manibus nostris redimatur.” et conuentum adduxerunt, et in unum conuenerunt. et saxones, amicialiter locuti, in mente interim uulpicino more agebant et uir iuxta uirum socialiter sederunt. hengistus, sicut dixerat, uociferatus est et omnes seniores trecenti guorthigirni regis sunt iugulati. et ipse solus captus et catenatus est et regiones plurimas pro redemptione animę suę tribuit illis, id est estsaxum, sutsaxum, middelsaxum.

This site uses Akismet to reduce spam. Learn how your comment data is processed.