• No categories
EnglishFrenchGermanRussian

et super omnia mala adiciens, guorthigirnus accepit filiam suam uxorem sibi, quae peperit ei filium. hoc autem cum compertum esset a sancto germano, uenit corripere eum cum omni clero brittonum. et dum conuenta esset magna sinodus clericorum ac laicorum in uno consilio, ipse rex praemonuit filiam suam ut exiret ad conuentum et ut daret filium suum in sinu germani et ut diceret quod ipse erat pater filii. et mulier fecit sicut erat edocta. sanctus germanus autem eum benigne accepit et dicere cępit “pater tibi ero. nec te dimittam nisi mihi nouacula cum forcipe pectineque detur et ad patrem tuum carnalem tibi dare liceat.” et obaudiuit puer et usque ad auum suum, patrem carnalem, guorthigirnum perrexit. et puer illi dixit “pater meus es: caput meum tonde et comam capitis mei.” et ille siluit et puero respondere noluit, sed surrexit et iratus est ualde ut a facie sancti germani fugeret. et maledictus est et dampnatus a sancto germano et omni concilio.

et postea rex ad se inuitauit magos suos ut quid faceret ab eis interrogaret. at illi dixerunt “in extremas fines regni tui uade, et arcem munitam construas, in qua te defendes; quia gens quam suscepisti in regno tuo inuidet tibi et te per dolum occidet et uniuersas regiones quas amasti occupabit cum uniuersa tua gente post mortem tuam.”

et postea ipse rex cum magis suis arcem adipisci uenit, et per multas regiones multasque prouincias circumdederunt et minime quod quęrebant reperientes, nouissime ad regionem quae uocatur guinet peruenerunt. et illo lustrante in montibus hereri, tandem in uno montium locum in quo aptum erat arcem condere adeptus est. et magi ad illum dixerunt “arcem in isto loco fac, quia tutissima a barbaris gentibus in aeternum erit”. ipse uero artifices congregauit, id est lignarios et lapidicinos, et omnis materia ut arcem erigeret. cum uero congregata esset omnis materia, in una nocte ablata est materia. et tribus uicibus iussit congregari et nusquam comparauit. et magos ad se arcessiuit et illos percunctatus est quae esset haec causa malitiae et quid hoc eueniret. at illi responderunt “nisi infantem sine patre inueniris et occidatur et arx a sanguine suo aspergatur, numquam aedificabitur in aeternum”.

rex legatos, ex consilio magorum, per uniuersam brittanniam misit utrum infantem sine patre inuenirent. et lustrando omnes prouincias regionesque plurimas, uenerunt ad campum elleti qui est in regione quę uocatur gleguising. et pilae ludum faciebant pueri; et ecce duo inter se litigabant et dixit alter alteri “o homo sine patre, bonum non habebis.” at illi de puero diligenter percunctabantur ad pueros et cunctantes matrem si patrem haberet, illa negauit et dixit “nescio quomodo in utero meo conceptus est. sed unum scio, quia uirum numquam cognoui.” et iurauit illis patrem non habere. et illi eum secum duxerunt usque ad guorthigirnum regem et eum insinuauerunt regi.

in crastino conuentio facta est ut puer interficeretur. et puer ad regem dixit “cur uiri tui me ad te detulerunt?” cui rex ait “ut interficiaris et sanguis tuus circa arcem istam aspergetur ut possit ędificari.” et puer ad regem dixit “quis tibi monstrauit?” et respondit rex “magi mei mihi dixerunt.” et puer dixit “ad me uocentur.” et inuitati sunt magi et puer illis dixit “quis uobis reuelauit ut ista arx a sanguine meo aspergeretur et nisi aspergeretur a sanguine meo, numquam aedificabitur? sed, hoc ut cognoscatis, quis e uobis de me palam fecit?” iterum puer dixit “modo tibi rex enucleabo et, in ueritate, tibi omnia pandam. sed magos tuos percunctor quid in pauimento istius loci est. placet mihi ut tibi ostendant quid sub pauimento habetur”. at illi dixerunt “nescimus.” et ille dixit “stagnum in medio pauimenti est. uenite et fodite et sic inuenietis.” uenerunt et foderunt et inuenerunt. iterum puer ad magos dixit “proferte mihi quid est in stagno.” et siluerunt et non potuerunt reuelare illi. et ille dixit illis “ego uobis reuelabo. duo uasa conclusa sunt in eo. et sic inuenietis.” uenerunt et uiderunt sic. et puer ad magos dixit “quid in uasis conclusis habetur?” at ipsi siluerunt et non potuerunt reuelare illi. at ille asseruit “in medio eorum tentorium est. separate ea et sic inuenietis.” et rex separari iussit et sic inuentum est tentorium complicatum sicut dixerat. iterum puer interrogauit magos eius “quid in medio tentorii est? etiam nunc narrate.” et non potuerunt. et dixit puer “duo uermes sunt in eo, unus albus et alter rufus. tentorium expandite.” et extenderunt et duo uermes dormientes inuenti sunt. et dixit puer “expectate et considerate quid faciant uermes.” et coeperunt uermes ut alter alterum expelleret; alius autem scapulas suas ponebat ut eum usque ad dimidium tentorii expelleret, aliquando usque ad oram tentorii pellebat. et sic faciebant tribus uicibus. tamen tandem infirmior uidebatur uermis rufus, et postea fortior albo fuit et extra finem tentorii expulit. tunc alter alterum secutus trans stagnum est et tentorium euanuit.

et puer magos percunctatus est “quid significat hoc mirabile signum quod factum est in tentorio?” at illi proferunt “nescimus.” et puer ait “en reuelatum est mihi hoc misterium. et ego uobis propalabo. regni tui est figura tentorium. duo uermes duo dracones sunt. uermis rufus draco tuus est et stagnum figura huius mundi est. at ille albus draco illius gentis quę occupauit gentes et regiones plurimas in brittannia et pęne a mari usque ad mare tenebunt. et postea gens nostra surget et gentem anglorum trans mare uiriliter deiciet. tu tamen de ista arce uade, quia ędificare non potes. et multas prouincias circumi ut arcem tutam inuenias. ego quidem hic manebo.” et rex ad adolescentem dixit “quo nomine uocaris?” ille respondit “ambrosius uocor”, id est embreis guletic ipse uidebatur. rex dixitque “de qua progenie ortus es?” at ille “Unus de consulibus romanicae gentis est pater meus.” et rex dedit illi arcem cum omnibus prouinciis occidentalis plagae brittanniae. et ipse cum magis suis ad sinistralem plagam peruenit, et usque ad regionem quę uocatur guennesi affuit et urbem ibi quae uocatur suo nomine cair guorthigirn aedificauit.