• No categories
EnglishFrenchGermanRussian

tres filios habuit quorum nomina sunt: guorthemir, qui pugnabat contra barbaros, ut supra scripsi; secundus categirn; tertius pascent qui regnauit in duabus regionibus buelt et guorthegirniaun post mortem patris sui, largiente ambrosio illi qui fuit rex inter omnes reges brittannicę gentis; quartus fuit faustus, qui a filia sua genitus est illi, quem sanctus germanus baptizauit, enutriuit et docuit, et condidit locum magnum super ripam fluminis quod uocatur renis et manet usque hodie. et unam filiam habuit, quae mater fuit sancti fausti.

haec est genealogia illius quae ad initium retro currit. fernmail ipse est qui regit modo in regione guorthigirniaun, filius teudubr, filius pascent, filii guoidcant, filii moriud, filii eldat, filii eldoc, filii paul, filii , filii , filii pascent, guorthigirn guortheneu, filii guitaul, filii guitolin, filii gloiu bonus. paul, mauron, guitolin tres fratres fuerunt, filii gloiu qui aedificauit urbem magnam super ripam fluminis sabrinę quae uocatur brittannico sermone cair gloiu, saxonice autem gloucester. satis dictum est de guorthigirno et de genere suo.