• No categories
EnglishFrenchGermanRussian

sanctus uero germanus reuersus est post mortem guorthigirni ad patriam suam. in illo tempore saxones inualescebant in multitudine et crescebant in brittannia. mortuo autem hencgisto, octha filius eius transiuit de sinistrali parte brittanniae ad regnum cantuariorum et de ipso orti sunt reges cantuariorum usque in hodiernum diem.

tunc arthur pugnabat contra illos in illis diebus cum regibus brittonum, sed ipse dux erat bellorum. primum bellum fuit in ostium fluminis quod dicitur glein; secundum et tertium et quartum et quintum super aliud flumen quod dicitur dubglas et est in regione linnuis; sextum bellum super flumen quod uocatur bassas. septimum fuit bellum in silua celidonis, id est cat coit celidon. octauum fuit bellum in castello guinnion, in quo arthur portauit imaginem sanctae mariae semper uirginis super humeros suos; et pagani uersi sunt in fugam in illo die, et cędes magna fuit super illos per uirtutem domini nostri iesu christi et per uirtutem sanctae mariae uirginis genitricis eius. nonum bellum gestum est in urbe legionis, id est cair legion. decimum gessit bellum in litore fluminis quod uocatur tribroit. undecimum bellum fuit in monte qui dicitur breguoin, id est cat bregion. duodecimum fuit bellum in monte badonis, in quo corruerunt in uno die nongenti quadraginta uiri de uno impetu arthur, et nemo prostrauit eos nisi ipse solus. et in omnibus bellis uictor extitit.

et ipsi barbari, dum in omnibus bellis prosternebantur, auxilium a germania petebant; et augebantur multipliciter sine intermissione. et reges a germania deducebant ut regnarent super illos in brittannia, usque ad tempus quo ida regnauit, qui fuit eobba filius; ipse primus rex fuit in bernicia.